06:49
ProVaticanus

SS. Innocentius PP. III Decrevit de Haereticis.
www.zazzle.com/ProVaticanus
provaticanus.blogspot.com/…/ss-innocentius-…
SS. Innocentius PP. III Decrevit de Haereticis
3. De hæreticis
Excommunicamus et anathemizamus omnem hæresim extollentem se adversus hanc sanctam orthodoxam catholicam fidem quam superius exposuimus condemnantes universos hæreticos quibuscumque nominibus censeantur facies quidem habentes diversas sed caudas adinvicem colligatas quia de vanitate conveniunt in id ipsum.
Damnati vero sæcularibus potestatibus præsentibus aut eorum balivis relinquantur animadversione debita puniendi clericis prius a suis ordinibus degradatis ita quod bona huiusmodi damnatorum si laici fuerint confiscentur si vero clerici applicentur ecclesiis a quibus stipendia perceperunt.
Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles nisi iuxta considerationes
suspicionis qualitatem que personæ propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint anathematis gladio feriantur et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur ita quod si per annum in excommunicatione perstiterint extunc velut hæretici condemnentur.
twitter.com/provaticanus
www.youtube.com/channel/UCGRizY96gsfts3…

64