50:19
Frank Matos
860
Ofício das Almas. Oficio de difuntos y Misa de Requiem Fecha de creación: 1912. Aguascalientes (México) Minuto en el que inicia cada parte: OFICIO DE DIFUNTOS Invitatorium (0:25) 1er Responsorium (…Magis
Ofício das Almas.

Oficio de difuntos y Misa de Requiem

Fecha de creación: 1912. Aguascalientes (México)

Minuto en el que inicia cada parte:

OFICIO DE DIFUNTOS

Invitatorium (0:25)
1er Responsorium (2:26)
2do Responsorium (7:37)

MISA DE REQUIEM

Kyrie eleison (11:23)
Sequentia -Dies irae- (17:30)
Sanctus (34:44)
Benedictus (36:06)
Agnus Dei (37:18)
Responsorium -Libera me- (43:36)

Textos del OFICIO DE DIFUNTOS:

INVITATORIUM

Regem, cui omnia vivunt, Venite adoremus.

1ER RESPONSORIO

Credo quod redemptor meus vivit: et in novissimo die de terra surrecturus sum: Et in carne mea videbo Deum salvatorem meum. Quem visurus sum ego ipse, et non alius, et oculi mei conspecturi sunt.

2DO RESPONSORIO

Qui Lazarum resuscitasti a monumento foetidum. Tu eis Domine dona requiem, et locum indulgentiae. Qui venturus es iudicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.

Textos de la MISA DE REQUIEM:

KYRIE ELEISON

Kyrie eleison,
Christe eleison,
Kyrie eleison.

SEQUENTIA

Dies iræ, dies illa, solvet sæclum in favilla, teste David cum Sibylla !
Quantus tremor est futurus, quando iudex est venturus, cuncta stricte discussurus !
Tuba mirum spargens sonum per sepulcra regionum, coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et Natura, cum resurget creatura, iudicanti responsura.
Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur, unde Mundus iudicetur.
Iudex ergo cum sedebit, quidquid latet apparebit, nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus ? Quem patronum rogaturus, cum vix iustus sit securus ?
Rex tremendæ maiestatis, qui salvandos salvas gratis,salva me, fons pietatis.
Recordare, Iesu pie, quod sum causa tuæ viæ; ne me perdas illa die.
Quærens me, sedisti lassus, redemisti crucem passus, tantus labor non sit cassus.
Iuste Iudex ultionis, donum fac remissionis ante diem rationis.
Ingemisco, tamquam reus, culpa rubet vultus meus, supplicanti parce Deus.
Qui Mariam absolvisti, et latronem exaudisti, mihi quoque spem dedisti.
Preces meæ non sunt dignæ, sed tu bonus fac benigne, ne perenni cremer igne.
Inter oves locum præsta, et ab hædis me sequestra, statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis, flammis acribus addictis, voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis, cor contritum quasi cinis, gere curam mei finis.
Lacrimosa dies illa, qua resurget ex favilla iudicandus homo reus.
Huic ergo parce, Deus. Pie Iesu Domine, dona eis requiem. Amen.

SANCTUS

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus, Sabaoth. Pleni sunt coeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis.

BENEDICTUS

Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

AGNUS DEI

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem sempiternam.

RESPONSORIUM

Libera me, Domine, de morte æterna, in die illa tremenda, quando coeli movendi sunt et terra. Dum veneris judicare sæculum per ignem. Tremens factus sum ego et timeo, dum discussio venerit atque ventura ira.Dies iræ, dies illa, calamitatis et miseriæ, dies magna et amara valde. Requiem æternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.

Fonte do vídeo